monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > XXXVII. CRISPIANO THEODERICUS HEX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXXVI. FERRIOLO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<     >>> XXXVIII. BOIONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXXVII. CRISPIANO THEODERICUS HEX. (a. 507|511)

1 Quamvis homicidii facinus primus detestetur auditus et cruentam manum oculi refugiant iudicantum, quia proclivior ad misericordiam via bonis semper mentibus patet, tamen iustitiae consideratione librandum est, qua cuique fiat iniuria necessarium scelus: qui nova infelicitate fortunae tunc erit detestatio cunctorum, si se servet innoxium.2 quis enim ferat hominem ad leges trahere, qui matrimonii nisus est iura violare? Feris insitum est copulam suam extrema concertatione defendere, dum omnibus est animantibus inimicum, quod naturali lege damnatur.3 videmus tauros feminas suas cornuali concertatione defendere, arietes pro suis ovibus capitaliter insaevire, equos adiunctas sibi feminas colaphis ac morsibus vindicare.4 ita pro copulatis sibi animas ponunt qui verecundia non moventur.5 Homo autem quemadmodum patiatur adulterium inultum relinquere, quod ad aeternum suum dedecus cognoscitur omisisse? et ideo si oblatae petitionis minime veritate fraudaris et genialis tori maculam deprehensi adulteri sanguine diluisti nec sub praetexia cruentae mentis causam pudoris intendis, ab exilio, quod tibi constat inflictum, te praecipimus alienum, quoniam pro amore pudicitiae porrigere ferrum maritis non est leges calcare, sed condere.6 Ita tamen, ut, si legitimus extiterit accusator, de facti tui qualitate te noveris audiendum, ut, si innoxios peremisti, crimen publica districtione resecetur, si male initos complexus adulterorum morte divisisti, aestimetur potius vindicta quam culpa.7 Si quis tibi autem calumniantium damna generavit et Agnello fideiussori tuo, ut asseris, a vicario vel eius officio extortam constiterit fuisse pecuniam, nostra iussione conventus secundum leges ablata restituat.8 nolumus enim in cuiusquam praedam cadere, quos nostra visa est sententia liberare.9 pari modo contra incivilium Impetus Candacis tibi tuitionem sub aequabili defensione praestamus, ut nec legibus te subtrahat nec iterum contra iura publica laborare permittat.
Cassiodorus HOME

bnf2923.139

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik